라틴어 문장 검색

Ex ore infantium et lactantium perfecisti laude propter inimicos tuos ut destruas inimicum et ultorem.
당신의 적들을 물리치시고 대항하는 자와 항거하는 자를 멸하시려 아기와 젖먹이들의 입에서 나오는 것으로 당신께서는 요새를 지으셨습니다. (불가타 성경, 시편, 8장3)
a voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et ultoris.
능욕자와 모독자의 시끄러운 소리, 원수와 복수자의 얼굴 탓입니다. (불가타 성경, 시편, 44장17)
Quia venit super eam, id est super Babylonem, praedo; et apprehensi sunt fortes eius, et fractus est arcus eorum, quia Deus ultor Dominus reddens retribuet.
과연 파괴자가 바빌론에 쳐들어오자 그 용사들이 사로잡히고 그들의 활이 부러진다. 주님께서 응보의 하느님이시며 반드시 갚으시기 때문이다. (불가타 성경, 예레미야서, 51장56)
Cogitans vero custos Britonem ictu secundo perimere feriendi causa iterum arma levavit in altum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 16:6)
"Numquid te solum inurbanum militem dulcis Britannia duxit, quoniam victum gladio perimere quaeris?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 16:8)
Abiuremus convicia, quorum ultor Deus est.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:19)
omnes se regiae indignationis spondent ultores;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:11)
Iste calor perimit peccati frigora, flammas Ire, torporis hyemes Venerisque calorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:28)
Hos perimunt illosque fugant, bellatur in omnes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:19)
Vera Fides perimit Odium, Concordia Litem, Pax Iram, Rabiem Constancia Spesque Timorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:20)
Contra hos omnes conqueruntur jura, leges armantur, cum ultore gladio suas affectant injurias vindicari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:51)
Sed quia sine subministratorii artificis artificio suffragante, tot rerum species expolire non poteram, mihique in aethereae regionis amoenante palatio placuit commorari, ubi ventorum rixa serenitatis pacem non perimit, ubi accidentalis nox nubium aetheris indefessum non sepelit, ubi nulla [0454B] tempestatis saevit injuria, ubi nulla debacchantis tonitru minatur insania, Venerem ineffabili scientia peritam, meaeque operationis subvicariam in mundiali suburbio collocavi, ut meae praeceptionis sub arbitrio, hymenaei conjugis, filiique Cupidinis industria suffragante, in terrestrium animalium varia effigiatione desudans, fabriles malleos suis regulariter adaptans incudibus, humani generis seriem indefessa continuatione contexeret, Parcarumque manibus intercisorum injurias repararet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:20)
Iste suos hospites debriat nectare subamaro, hic suos absynthii potu perimit acetoso.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:62)
De qua extemplo reversi, fortiter inclamantes per medios Turcos revolant, et sese tam equites quam pedites invicem commonentes, ducentos milites Turcorum in momento peremerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 42:7)
- Quomodo Turci infinitam multitudinem Christianorum peremerint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 43:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION